Reverende in Christo Pater
Pax Christi
Accepi ante duos circiter menses, quas Reverentia Vestra ad me dedit post
reditum nostrum ex provinciis Austriae Interioris in hanc urbem,
significavitque, quanam ratione, et quo fructu seu effectu,
ex mandato Suae Sanctitatis, visitatum fuerit Romanum
Collegium, et Novitiatus Sancti Andreae; quanta etiam
difficultates mox inde fuerint secuta tam in dimissione multarum
personarum dicti Collegii ad alia domicilia Societatis, quam̀ in
sustentatione illarum, quae ibidem remanserunt. Distuli
hactenus responsum partim arthritide impeditus, partim etiam
quod cuperem Reverentiae Vestrae aliquid certi scribere de subsidio pro suo
Amanuensi. Jam ergo, postquam dextra manus rursum facta
est expeditior ad tractandum calamum, satisfacio meo debito,
et significo, me habere à Serenissimo Archiduce pro Reverentia Vestra florenos
Rhenenses, 150, ut ex iis det suo Amanuensi quosquot placuerit,
ubi eos acceperit. Laboro nunc in modo eos transmittendi,
et vix invenio aliam viam, quam̀ per cambium, misi Reverentiae Vestrae alia
occurrat, velitque mihi eam quamprimum suggerere; quem in
finem praestolabor ad has responsum. ac interea me Sanctissimis Reverentiae Vestrae sacrificiis
commendo.. Viennae 29 Januarii 1661.
Reverentiae Vestrae
Servus in Christo
Joannes Schega
Page:AKC 1661 01 29 555-272.pdf/1
From GATE
Revision as of 00:18, 20 July 2025 by Christopher Winter (talk | contribs)
This page has not been proofread