Reverende in Christo Pater
Pax Christi
Adfuere mihi ante aliquot septimanas Dani duo, e prima illius regni
nobilitate iuvenes, nomine Stycho Hog Justindes. et Janus
Lersinus. Dicebant se Romam properare tum Urbis videndae
tum Reverentiae Vestrae convendendae causae, cumque ex me audisseris nos necessitudine
non vulgari ab antiquo usu, non destiterunt rogare, ut misso epistolio
eorum adventum praeoccuparem et Reverentiae ad Reverentiam Vestram aditum facilem
exorarem. Dixi equidem ea et minus opus fore apud hominem minime
difficilem et suae sponte ad omne humanitatis officium pronum, noluere
tamen acquiescere, quin pollicerer. Rogo ergo ut adeuntes pro
indole sua begigne accipiat. Videntur minime mali, et quibus nihil
valde desit mihi fidei nostrae notitia. Fieri potest ut in urb? urbe
religionem, uti multi fecere, hauriant. Ego interim ne uno pilo mutatus
ab illo qui olim, hastam vitam duco, et me sanctissimis Reverentiae Vestrae precibus
et sacrificijs commendo. Moguntiae 27. Septembris 1652.
Riverisso il mio Padre Atanasio, e me gli
ricordo servo. scrissi à ? un tempo
fa, e risposi alla di lei ?. Salute
il Padre Facchirei assai assai e mi racdo.
Moguntiae 27 ? Septembré
Reverentiae Vestrae
Servus in Christo
Melchior Cornaeus.
Page:AKC 1652 09 27 567-085.pdf/1
From GATE
Revision as of 09:02, 23 June 2025 by Christopher Winter (talk | contribs)
This page has not been proofread