aurum sudante esse, et, si quidem lusus ingenij in coelo instituendus foret, inimitabili Batavorum
Solestiae Cancrum, et pertinaci Britannorum ferociae Arietem (quibus signis utraque natio subjecta est)
ineptè, et praeterito quidem Leone, quem et insignia et res fortiter̀ terrà marique gestae utriusque nationis
demonstrant, quemque pariter̀ percurrit Cometa, accommodari tum̀ et ad alias nationes urbesque. Cancro
licet et Arieti subjectas, nihilominus tamen altae pacis abundantia usque ad invidiam luxuriantes, inter
quas et florentissimae Italiae vestrae urbes, Neapolis, Florentia, Ferraria, Patavium, tum̀ Genua Me=
diolanum aliaeque conspiciuntur, eadem adversa eodem jure et itinere extemplò transferenda esse: tum̀
denique teste omnis aevi experientiâ, optimâ rerum magistrâ, praedictiones illas ex astris certae et in=
fallibili veritati deputandas non esse. Ut taceam, pari jure non tantum̀ ad Corvum et gallum,
quod etiam nonnulli faciunt; nec ad Leporem solum̀, quem res ipsa monstrat, sed et ad craterem
urnae capacem, meru plenum, ad canem rabidum, ad cancrum tardigradum et gemellos
tenellos, imò ad Virginem mollem, denique ad Leporem, quo nihil timidius, alludendum esse.
Caeterum̀ res ipsa loquitur ista non posse commodè ad castra etiam ad versa (uni enim cau=
sae pariter̀ in paria objecta operanti prorsus contrarij tribuerentur effectus) transferri, nec i=
---page break---
sta de nationibus, de quibus sermo est, et proposito bello, sed nec bello in universum consi=
---page break---
derato, convenienter̀ dici posse. Ingenium in talibus saepè agnosco, sed judicium saepius de=
sidero. Ideoque censeo afferi haec jucundâ magis, quàm necessariâ subtilitate, qualis illa
Pythagorica de Syderum musica, apud Plinium librum 2. caput 22. Qui etiam supra caput scilicet 7. im=
---page break---
probeat, dum multi sustinent astro eventus assignare, et nascendi legibus ac praedicere
futura, et haec singula improvidam mortalitatem involvere, solum̀ ut inter ista certum
---page break---
sit, nihil esse certi ait. Allusionibus illis ad signa caelestia suppares apud eundem caput 25.
---page break---
legantur. Dicant ergo Astrologi et omnes illi creduli Cometam terrificum magna ex
posse sidus, ac non leviter piatum, verbis à Plinio mutuatis, cum tamen ipse. paulò
post dicat: Cometes in uno totique orbis loco colifer? in templo Romae ad modum facestq?
Divo Augusto judicatque ab ipso ex inferiore gaudio sibi illum natum. seq in eo
nasa interpretatus est, ex si verum fatemur, salutatre id terris fuit. l.c.
Equidem soleo e? ego ad talia, satis tutò, ut puto, respondere, si fuissorianem monumenta
e? vel propriam experientiam consulamque, multa mala ante vel etiam ultra? ullam
Cometae apparitionem, multa etiam bona post eandem immitti mortalibus à
Deo Creatore ex Pectore universi, unicuique? secundùm opera reddere,
quod nos toties Sacra ?agina docet. hanc meam sensentiam C Ismael Bul.,
tialdq? inter praecipuos seculi nostri Philosophos et mathematicos meritò ponendq C quod
debitum laudibus Viid Praestantissimi testimonium Te mecum, cumque tot aliis daturum non
dubito ?innu?enis literis d. 6. Marii ad me Lupentiâ datis, gravi affensa firmavit. Rem
spero gratam Tibi me futurum, si ipsa tanti Viri verba his ponam. Sic igitur ille:
Scriptis Astrologicus non immoror. Quamvis enim ignes illos in terrena agere
nón negaberim, aliquid praedicere certi, et ad personas, res vel loca effertus
ipsorum determinare, possible mihi non videter: utque prudentèr? annótassi,
plures insignes eventque per orbem terrarum visi non conspertis Cometis sunt.
Ab Ao? 1618. ad 1652. Europa nostra Cometam non vidit. Aut igitur
stupendo illi Ao 18 hjus seculi viso causae omnium bellorum,
clar?ium mutationumque assignandae erunt, aut multa Cometarum
?fiafi
Page:AKC 1665 03 18 562-067.pdf/2
From GATE
Revision as of 14:43, 14 June 2025 by Christopher Winter (talk | contribs)
This page has not been proofread