f. 199v
eorum omnium, quos unquam continget instrui per me.
Hic dum considerassem Ioannem Baptistam tipum fuisse poenitentiae, quique Christum digito demonstravit[1]: ego sensi quaedam, quae multum conducunt in doctrinam eam exercitium[2], quae sunt pro peccatis, ut pote quod oporteat mihi[3] coniectare id quod est agere poenitentiam, nec statim desiderare illam compunctionem lacrimarum[4], probare varios modos poenitentiae externae. sed prius modum quaerendi, probando varios modos faciendi poenitentiam externam, licet scopus ipse debeat esse in ipsa cordis compunctione, usque ad lachrimas amaritudinis: multi enim dolere solent, quod non habeant cordis compunctionem[5], qui tamen non dum patientiam habent, ut probent, quidnam sit cordis[a] carnis compunctio, ii[6] vellent sentire tormenta animae suae, et nolunt carnem suam in nullo[7] torquere.
differt Deus dona, ut etc.
Deus autem saepe differt perfectiora dona, et ipsos fines fructuum, ut interea nos discamus inve=
_______________
- ↑ sit] sequitur cordis, sed eras.
_______________