Page:FC 1042.djvu/442

From GATE
Revision as of 12:00, 27 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 213v



Praedicatio. ad mensem Iulium, ubi et latine praedicavi in Schola artium, omnibus diebus Dominicis et aliquot festis, absque extraordinariis praedicationibus. Relictis tamen[1] ibidem Domino Alvaro, et novem aliis secum scholaribus nostrae Societatis, quos Iesus bonum fundamentum isti[2] suae Societati faciat[3]. Inde recessi mandatum novum recipiens[4]accipiens ut in Portugalliam iuxta Regis voluntatem proficiscerer. Discessi[5] autem XII die mensis Iulii, et mecum inde detuli septem capita, ex Reliquiae septem[6] corporibus undecim millium Virginum, cum aliis multis sacris reliquiis Colloniae mihi datis. Unum ex capitibus mihi dedit conventus Cartusiensium Collonientium alterum dedit[7] conventus Monialium Sancti Maximi[8] eiusdem civitatis. Aliud quod erat minimum Conventus Albarum Dominarum. Alia duo data sunt ex Conventu Santi Michaelis ex ecclesia Parrochiana divae Co=

_______________

  1. tamen] tandem MF
  2. isti] isthic MF
  3. suae Societati faciat] faciat suae Societatis MF
  4. recipiens] accipiens MF
  5. Discessi] Recessi MF
  6. septem] sanctis MF
  7. dedit] om. MF
  8. Maximi] Maximini MF