Page:FC 1042.djvu/489

From GATE
Revision as of 12:09, 24 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 237r



Dominum[1], ne permittat umquam, vel ab aliis[2] vel a[3] in Societate tempestatem non oriri contra Dei voluntatem etc quibuscumque exoriri ullam tempestatem in nostram Societatem contra Dei[4] voluntatem. Hic optabam hoc idem fecisse in omnibus locis, domibus, Palatiis urbibus, atque Regionibus, in quibus fui umquam[5], ad orandum[6], scilicet, ut a tali loco, aut gente, nulla nobis adversitas contra Dei voluntatem oriri possit, aut aliis quibuscumque recte incedentibus in via Domini.

Alia vice dum expectassem quemdam iuvenem, qui permiserat[7] se venturum ad confessionem, et bis me deceperat, cum imquam sic expectassem, sentiremque animi aegritudinem[8] ex eo, quod iam sex horas in hac re perdidisse mihi viderer, magnam accepi consolationem[9] hic a Domino, propter cuius honorem hoc faciebam, et[10] hanc[11] rationem[12] animo voluebam[13]. considerat ad patientiam in expectando etc. Si tu soles propter Deum collocare multas horas ad ostium magnorum Dominorum, et Principum, nec tedet te, scientem tibi repositam esse mercedem, quare magis gravaris, cum magis[14] quispiam

_______________

  1. Dominum] add. ut MF
  2. aliis] illis MF
  3. a] om. MF
  4. Dei] ipsius MF
  5. fui umquam] unquam fui MF
  6. ad orandum] orasse MF
  7. permiserat] promiserat MF
  8. animi aegritudinem] aegritudinem animi MF
  9. consolationem] confortationem MF
  10. et] om. MF
  11. hanc] Haec et add. etiam MF
  12. rationem] ratio MF
  13. animo voluebam] tunc dabatur MF
  14. magis] alius MF