Page:FC 1042.djvu/485

From GATE
Revision as of 11:43, 24 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 235r



id est[1] si maxime quis ei uniatur, maxime fiet, ut opera eius taliter facta, abundantiorem benedictionem recipiant ex eo[2] iuxta quem sunt facta. mirari ex quanta vivente fiat opera etc Non[3] admireris ergo adeo, quidnam sit, aut quantum sit opus quod vides, sed ex[4] quali, et quanta virtute processerit. repleri magna gratia etc. Malis tu repleri gratia magna, et[5] parva operari, quam non crescere in te ipso, et infirmiter magna operari, plus durant, et plus edificant minima opera cum magna benedictione gratiae facta, quam maxima opera cum parva gratia etc.[6]

Verba illa: "Popule meus, Popule meus quid feci tibi[7]"[I], quae dicuntur, et[8] provocantur[9] ad adorandam Christi crucem valde me tetigerunt et penetraverunt[10]. Sentiebam melius, quam unquam illas quaerelas Christi videlicet, quod vinea sua sibi nimium sit facta amara, quod se derelicto Barabam peterit populus eius; qui
_______________

  1. Mich 6,3

_______________

  1. id est] ideoque MF
  2. eo] [quo] et MF
  3. Non] Ne MF
  4. ex] add. et MF
  5. et] add. magne MF
  6. etc.] om. MF
  7. tibi] add. etc. MF
  8. et] ut MF
  9. provocantur] provocemur MF
  10. penetraverunt] penetrarunt MF