Page:FC 1042.djvu/473

From GATE
Revision as of 12:24, 21 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 229r



sunt [possunt], quandoque vero accidit contrarium, scilicet, ut apprehendamus mala, quae nobis tantum possibiliter imminent. In priori[1] dispositione cavendum est ne elevemur supra modum, in posteriori[2], ne deiiciamur plusquam oportet. bonus spiritus novit applicare abundantiam contra penuriam, et caetera. Bonus[3] spiritus noster utrumque horum temporum in alterius remedium novit applicare, id est, abundantiam contra penuriam, et penuriam contra abundantiam. Malus autem spiritus ex utroque malum nostrum efficere nititur, nempe elationem, et praesumptionem ex abundantia, et pusillanimitatem, atque deiectionem boni animi ex penuria.

In die Sancti Benedicti ego applicavi Missam specialiter in favorem Societatis nostrae[4] Patriarcham illum Sanctum Benedictum deprecans[5], ut ipse dignaretur eam[6], tanquam pius, atque[7] in Christo Pater protegere, atque[8] defendere. Defendere, inquam, contra omnes spiritus for=[a],

  1. les esprits de débauche, Certeau n. 410.

_______________

  1. priori] priore MF [p. 682]
  2. posteriori] posteriore MF
  3. Bonus] Bonusque MF
  4. nostrae] add. orans MF
  5. deprecans] om. MF
  6. eam] add. ipsam MF
  7. atque] ac et add. potens MF
  8. atque] ac MF