Page:FC 1042.djvu/445

From GATE
Revision as of 18:22, 16 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 215r



visitatio eis et toto[1] mundo cooperata fuerit, per aliam igitur viam merito reversi in regionem suam dicuntur. Hic ego sensi quandam in animam meam[2] difficultatem, et duritiam[3], qua prohibebar a gaudio, et devotione tam sanctae et sublimis sollemnitatis, super qua re tale habui responsum in meipso: Dies est trium Regum, et adorationis veri Regis. Patere igitur hanc difficultatem, et gravamen, sciens, quod sic melius videbis[4], num sis Rex tui nec ne. Parum est enim[5] regere se ipsum, ac vincere, cum iuxta Christum per devotion[em] positi sumus[6], vera autem victoria, et verum Regnum[7], et[8] potens magis cognoscitur cum abesse videtur Rex noster, qui bella nostra pro nobis gerere solet donec reges nos ipsos effecerit. Dum dicitur: "Omnes de Sabba venient, et omnes Reges[9] servient ei"[I] ex abundantia bonae spei Prophetarum et Spiritus qui in ipsis loquebatur, accipiendum est, qui vult omnes homines salvos fieri et omnibus mediatorem sufficientem atque media dedit. Potest quoque intelligi
_______________

  1. cf. Is 60,6; Ps 71,10-11

_______________

  1. toto] toti MF
  2. animam meam] anima mea MF
  3. duritiam] duritiem MF
  4. videbis] videas MF
  5. est enim] enim est MF
  6. sumus] simus MF
  7. Regnum] regimen MF
  8. et] ac MF
  9. Reges] add. adorabunt eum, omnesque gentesMF