Page:FC 1042.djvu/435

From GATE
Revision as of 14:57, 14 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 210r



quantum ad iustitiam, et quasi bracchium potentiae Christi in quantum ipse Dominus Dominantium est, sed quae omnia subiecta sunt pedibus Christi, licet multa restent adhuc[1] actualiter subicienda. Et quia data est[2] Christo omnis potestas, sive in Coelo, sive in terra, hinc fit ut sine auctoritate Vicarii Christi, qui est Summus Pontifex non possit esse nullus[3] Christianus Imperator. Duo igitur nunc sunt, qui Christum quodam[m]odo repraesentant, Summus Pontifex, et[4] Imperator Romanus[5]. Illi[6] quidem Christum Sacerdotem, Profetam, et Pontificem, ac[7] Pastorem, et ministrum omnis Sacrae dispensationis. Hic autem Christum Regem, Imperatorem[8], et Dominatorem[9], qui habet Potestatem regendi, et Imperandi[10] in virga ferrea, sed quoniam Christus[11] Imperatoria potestas subiecta Papae. talem auctoritatem sibi acquisivit licet etiam sc ... nt essent[12] per passionem et obedientiam, ideo ipsa subiecta est Pontificatui ipsius ad haec potest[13] dici quoque

_______________

  1. multa restent adhuc] adhuc multa restent MF
  2. est] om. MF
  3. nullus] ullus MF
  4. et] add. summus rex, id est MF
  5. Romanus] add. et MF
  6. Illi] Ille MF
  7. ac] et MF
  8. Imperatorem] om. MF
  9. Dominatorem] add. et MF
  10. et Imperandi] om. MF
  11. Christus] om. MF
  12. licet ... essent] (cum sua esset) MF
  13. potest] om. MF