Page:FC 1042.djvu/434

From GATE
Revision as of 14:45, 14 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 209v



Summus Pontifex, tanquam Vicarium Christi personae[1] successorem, et locum tenentem, caeteros autem Episcopos tanquam vicarios reliquorum Christi Apostolorum, et quasi essent ipsi met Apostoli Christi. Sacerdotes vero tanquam si essent ipsius Christi discipuli, quia, et ipsi sint Vicarii Apostolorum[2] eius. Diaconos vero, et reliquos Ecclesiae Ministros, tanquam discipulos Apostolorum[3] Christi. Diaconi enim huius temporis, sunt tanquam successores, et Vicarii Discipulorum Apostolorum. Itaque Summus Pontifex[4] mihi et omnibus Christianis observandus est, quasi esset persona Christi corporati, in quantum ipse Christus est ipsius[5] Ecclesiae caput, et Sacerdos, et Princeps Pastorum, de cuius plenitudine omnes accipimus, et administrator gratiarum, donorum, et virtutum et omnium bonorum novi testamenti. Imperator autem Christiani Imperii observandus est, et timendus quasi minister Dei Altissimi,

_______________

  1. Christi personae] personae Christi MF
  2. Apostolorum] discipulorum MF
  3. Apostolorum] add. et discipulorum MF
  4. Pontifex] add. ita MF
  5. ipsius] om. MF [p. 663]