f. 205r
in memoria habeo.
Venerabar Christum (verbi gratia) in mea persona, et tanquam
Repraesentare alios.
repraesentarem fratres meos amicos, consanguineos, etc.
Item venerabar reliquias sanctorum,
et[1]
altaria[2]
exposito[3]
etiam nomine aliorum, et maxime eorum, quos scio
libenter[4]
velle[5]
posse coram eisdem reliquiis
stare[6];
optabam etiam ex animo, ut Sancti qui sunt in coelo adorarent, honorarent,
glorificarent[7]
Deum, et ei gratias
in[8]
nomine meo, et omnium
nostrorum[9],
qui sumus in terra agerent in spiritu quem iam possident.
Pridie octavae Apostolorum Petri, et Pauli sub
nocte[10]
ego sensi multa desideria bona pro me,
et[11]
sociis meis, pro parentibus, et generaliter pro multis aliis, qui occurrebant menti meae.
Sensi etiam magnum et vivum desiderium, in quo petebam a Domino, ut dignaretur huiusmodi desideria
Acceptare desiderium pro aliis.
acceptare, tanquam si ipsi met pro quibus sentiebam illa sentirent,
ac[12]
peterent, item quod in hac parte me faceret Vicarium Christi maxime in missa, quam proponebam
dicere[13].
_______________