Page:FC 1042.djvu/423

From GATE
Revision as of 11:12, 14 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 204r



arum [immunditia[a]rum] et sorditatum suarum, luxuriae, et Gulae; sentiet quoque ipse foetorem suum si cogitet malam de se opinionem; ita quod sibi etiam male olebit. Si deprehederit praeterea iram, vel coleram, vel Invidiam, et[1] superbiam suam, statim in se amaricabitur id est sentiet se amarum esse, aut insipidum; insipidum propter superbiam, amarum propter alias imperfectiones, et[2] passiones Irae[3], Invidiae. Ubi demum senserit accidiam suam, et[4] avaritiam statim percipiet laedi tactum spiritus sui frigiditate nimia, qua nescit affici ad res bonas, aut calore, quo videbit, se non posse divelli a curis rerum temporalium, vel ab amore ipsarum, sentiet etiam alteras duas tactus qualitates, et[5] mollitiem nimiam detinentem in quiete, et duritiem[6] nimiam, quibus[7] fit ut non possit penetrari a rebus divinis, probet igitur se homo, maxime qui vult panem coelestem edere, qui est Cibus et Vita totius animae, et corporis, et cuiuslibet

_______________

  1. et] ac MF [p. 658]
  2. imperfectiones et] om. MF
  3. irae] add. et MF
  4. et] ac MF
  5. et] id est MF
  6. duritiem] duritiam MF
  7. quibus] qua MF