f. 200v
Eram
igitur[1]
dum
vestirem[2],
et dum absolverem illa necessaria, quae praecedunt officium meum, totus collectus ad hoc unum
considerandum[3],
quod est bene, et attente, et cum devotione orare, ita ut in corde senserim ex hoc desiderio intrare quamdam bonam passionem, id est timorem, ut me non
possem[4]
conservare in
illa[5]
dispositione.
Haec bona dispositio duravit usque post Missam cum desiderio, ut semper eamdem viam
possem[6]
tenere.
Hic notavi quod bonum esset, ut
Cor in tristitia propter privationem divinae assistentiae.
cor nostrum semper esset vel in quadam tristitia propter privationem divinae assistentiae, atque illustrationis
spiritualis[7],
quae ex devotione actuali solet percipi, vel in confortatione,
et[8]
praesentia eiusdem.
Hoc[9]
enim videtur quoddam exercitium perpetuum ut sentiri possit quidnam
sit[10]
tandem aliquando privari divina visione, et fruitione, et eandem possidere,
_______________