f. 76r
aestimare aut negligere regnantem. aestimare aut negligere iam regnantem in coelis et[1] triumphantem et erga[2] patientiam[3] ipsius viventis et etiam[4] regnantis talem in bonitate[5] proportionem habere videri potest sicut mala[6] ad invicem proportionantur.
In festo sancti Michaelis Archangeli ego habui multam contemplationem[7] et affectionem piam[8] ad propositum ipsius et omnium Angelorum dicens officium ego[9] habui multum[10] desiderium ut Angeli laudarent Dominum quoties dicuntur verba officii. Angeli laudarent Dominum nostrum quoties dicuntur talia verba veluti illi qui melius[11] et sentiunt et intelligunt. Eodem modo desiderabam ut facerent sancti non solum qui nominantur in orationibus verum etiam omnes alii et quod mea recitatio verba et cogitationes essent semper illis occasio laudandi Dominum nostrum vel agere[12], vel petere[13] ei[14] gratias pro
_______________
- ↑ et] ac MF
- ↑ erga] ergo MF
- ↑ patientiam] patientia MF
- ↑ etiam] iam MF
- ↑ bonitate] bonitatem MF
- ↑ mala] add. illa MF
- ↑ multam contemplationem] multas contemplationes MF
- ↑ affectionem piam] affectiones pias MF
- ↑ ego] om. MF
- ↑ multum] om. MF
- ↑ melius] add. ea MF [p. 550]
- ↑ agere] agendi MF
- ↑ petere] petendi MF
- ↑ ei] ab eo MF