f. 73r
In quibus et[1] Deus ipse invenitur et eo magis quo ita[2] fuerunt sanctiores et magis spirituales post tales homines sunt cetera Dei opera. cetera Dei opera creationis et Redemptionis et omnia alia in quibus est aliqua consideratio[3] in aedificationem.
In angustiis poenae Christi mala aeterna et gloria. In angustiis utroque modo proficitur id est consideratione poenarum Christi et malorum aeternorum et etiam consideratione resurrectionis et gloriae in prosperis autem magis proficitur in consideratione passionis et horum[4] quae In prosperis passiones quae humiliant. humilient.
Eodem die sanctae Sabinae considerans Dominum nostrum Jesum Christum sub[5] speciebus panis et vini venit mihi quoddam sentimentum bonum admodum qualiter infinita huius[6] bonitas vole=
_______________