Page:FC 1042.djvu/160

From GATE
Revision as of 09:49, 19 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 72v


autem dum conversari optas in Domino contemplandus Christus eo verba eius et omnia verba sacra. nesciens ad caelestia ascendere Christus primo et verba eius[1] omnia verba sacra et hic cruci affixus contemplandus est si ad praeteritum respicias et si ad futurum respicias tanquam in descensum contemplandum est[2] iudicium et vita Christi. iudicium deinde consequenter retrocedendum[3] per vitam Christi si a perfectionibus[4] pro spiritu nostro processus datur[5]. Post Christum nulla potior conversatio quam illa quae est cum vita et actibus Vita Beatae Mariae Virginis. Beatissimae Mariae[6] Virginis nullibi enim invenimus[7] tam efficax exemplum compatiendi Christum[8] et[9] sequendi ac[10] ei serviendi[11]. Post Virginem sunt aliqui[12] Sancti Martyres. sancti Martyres Heremitae caeterique qui mundum reliquerunt similiter[13] et bona huius saeculi contempserunt


_______________

  1. eius] add. et MF [p. 547]
  2. contemplandum est] esset ad MF
  3. retrocedendum] retrocedendo MF
  4. perfectionibus] perfectioribus MF
  5. datur] [quaeratur] MF
  6. Beatissimae Mariae] beatae MF
  7. invenimus] invenies MF
  8. Christum] Christo MF
  9. et] ac MF
  10. ac] et MF
  11. serviendi] add. etc. MF
  12. aliqui] reliqui MF
  13. similiter] om. MF