f. 57v
quanta possunt, et deberent accipi in malam partem, et non curantur. possent, et quidem deberent accipi in malam partem, et adhuc de his non[1] curatum est, nec habita est de eis[2] memoria.
Eodem die venit mihi quoddam spirituale desiderium, quod Dominus noster faceret me sentire Gloria in excelsis Deo dominicale, et Kyrie eleison etc. dando mihi spiritum convenientem diei dominicali, id est, Ipsius Domini.
In vigilia Virginis Mariae in mense Augusti dum[3] dicerem[4] officium Sancti Hip[p]oliti, et Sociorum eius perveniens ad illud Sanctae Concordiae, cuius corpus fuit proiectum in cloacas, et haustum ab illo Ireneo cloacario Sancto ad magnam consolationem Sancti Iustini Sacerdotis, ego habui magnum Spiritum compunctionis considerans quod ille in suo officio faciebat rem tam sanctam, et tam
_______________