Page:FC 1042.djvu/125

From GATE
Revision as of 10:20, 11 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 55r


pro omnibus operibus, verbis, et spiritibus glorificationis particularium[1] omnium illorum qui iam mihi noti sunt ad utilitatem, et commoditatem[2] mei.

Eodem die habui qualem[3] saepe habueram magnam devotionem dum aliquid boni a Deo peterem pro me[4], pro vivis, et[5] mortuis, ut Dominus[6] Deus omnipotens vellet id quod petebam Desiderium ut quae petebat fierent ac si peteret Christus, Beata Virgo et Sancti Dei. confirmare ad tantum effectum ac si ipse Redemptor noster Jesus Christus id peteret, et[7] Virgo Maria, et[8] Sanctus, vel Sancti cuius aliquorum festivitatem celebrarem[9]. Ad hoc veniebat mihi Devotio dicendi missam, quae tanti valoris est in se ipsa propter Hostiam, et In missa impetratur per sacrificium. Sacrificium, quae in ea offeruntur, ut nihil possumus petere quod iustum sit, quin possimus


_______________

  1. particularium] particulariter MF
  2. commoditatem] consolationem MF
  3. habui qualem] nescio qualiter MF
  4. me] add. vel MF
  5. et] vel MF
  6. Dominus] add. noster MF
  7. et] vel MF
  8. et] vel hic et ille MF
  9. cuius ... celebrarem] animae quae cruciantur in purgatorio. Et MF