f. 53r
considerans qualiter Sanctus Tiburtius cum tanto spiritus fervore reprehendebat Torquatum illum, quia carnalia desideria, in quibus delectabatur, sequeretur, et quod in nullo alio, nisi in ipsa carne gloriaretur, et valde caparet[1] placere aliis, maxime mulieribus, venit mihi quoddam desiderium ipsum Sanctum Tiburtium rogandi, ut ipse suis orationibus mihi impetraret gratiam perfectam, qua habita nunquam vellem mihi placere ipsi[2], nec gloriari in me ipso[3], nec[4] vellem[5] complacere aliis in me ipso, nisi soli Deo, ad cuius[6] intuitum ita nos oportet comparare[7], ut illi soli cum Sanctis suis qui sunt in gloria placeamus: Ob memento antequam irem ad missam oblatae fuerunt mihi personae, quae magis faverunt[8] Domino Joanni in eius Peregrinatione[9], ubi habui magnam devotionem rogando dominum
_______________