Page:FC 1042.djvu/103

From GATE
Revision as of 16:40, 4 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 44r


habet ad nos parumper (qui psaltare[a] non valemus) ad perfectionem suae notitiae ducendas[1], quam tot genera timoris meroris, et odii praecedere debent super his omnibus infirmis creaturis in quibus non est pax, quamvis[2] sint media ad extendendum[3] ad amorem Dei, et in eo omnino ingressu[4] gaudere, quia ingrediens homo ad ipsum[5] ingreditur, et egreditur, et pascua invenit intus, et foris, ita ut etiam reverti possit inventa hac via per aliam[6] quae ab amore incipit in regionem suam, ad ad [b] quam[7] per viam timoris[8] multorum pereiculorum venerat, et pervenerat ad acquirendum Dei Summi amorem ante, quem amorem non poterat nisi ascendere, et sursum aspicere. Ubi autem

_______________

  1. saltare] esaltare ante corr.
  2. ad] bis

_______________

  1. ducendas] ducendos MF
  2. quamvis] quamquam MF
  3. extendendum] ascendendum MF
  4. ingressu] ingressi MF
  5. ipsum] ipsam MF
  6. per aliam] alia MF
  7. ad quam] a qua MF
  8. timoris] add. et MF