Page:FC 1042.djvu/78

From GATE
Revision as of 10:07, 22 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 31v


sanctorum opera non contemplari, et etiam quod vitae domini nostri[1] gesta non ruminantur, nec ponderantur specialiter, quod martyrium[2], dolores[3], non proprius mirarentur, dolebam, cum ipsi tam chari Deo[4] et accepti fuerint, hinc quatuor notavi, in quibus opus magnificandum[5] esse facile cognosci potest. 4or considerationes in opere. Primum[6] quid agatur aspicere, v.g. si cedit ad honorem Dei, ad gloriam sanctorum vel ad poenitentiam in propriam utilitatem animae, vel ad proximi utilitatem[7]. Secundum propter quem tale fit opus finem, et scopum operantis Intentionis intuendo. 3o.[8] quo spiritu agitur, id est utrum ex timore


_______________

  1. nostri] add. Jesu Xpi. MF
  2. martyrium] martyrum MF
  3. dolores] add. et tormenta MF
  4. chari Deo] Deo chari MF
  5. magnificandum] magnifaciendum MF
  6. Primum] add. est MF
  7. utilitatem] add. etc. MF
  8. 3o] Tertio MF