Page:FC 1042.djvu/65

From GATE
Revision as of 12:56, 20 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 25r


est, quod tanquam[1] superior minus bonus esse videretur in suo gradu, tanto magis inferior proficiat in suo gradu, ut sit servus obediens, et fidelis, etc. inferior proficeretur[2] in suo qui est esse servum obedientem[3], et fidelem timore, et amore Domini nostri, mereretur[4] enim, qui sic fierent grati Deo servi esse[5] tandem Domini, et[6] bonos habere subditos, contra vero malus Dominus meretur evadere subditos, et malum habere superiorem, non enim qui mali fuerunt, et sunt merentur bonum habere Dominum[7].

Die quodam infra octavas Visitationis Virginis Mariae ego sensi quendam[8] intima sentimenta cupiebat effici filius Dei obediens servus Christi, discipulus desideriorum, in quibus petebam a Deo Patre, ut esset mihi (licet indigno) Pater speciali modo, ita ut me efficeret filium suum obedientem et agnoscentem, a filio Dei Domino nostro


_______________

  1. quod tamquam] quantoque MF
  2. proficeretur] perficeretur MF
  3. obedientem] add. diligentem MF
  4. mereretur] Mererentur MF
  5. esse] habere MF
  6. Domini et] om. MF
  7. habere subditos ... Dominum] dominos, et non e contra, scilicet postquam ipsi etiam desinant esse servi: tunc enim neque talis dominus malus meretur quod Dominus det ipsi alios meliores servos ac subditos, neque subditi iam alienati merentur bonos dominos MF
  8. quendam] quaedam MF