f. 4v
divina gratam memoriam ad recognoscendum[1] eius beneficia corporalia et spiritualia, quae in his tribus[2] annis cum dimidio per varia media contulit dando se[3] in talem praeceptorem talemque societatem Societas cum magistro Francisco Xavier. , qualem inveni in suo cubiculo, dico autem maxime de magistro Francisco Xavier qui est de Societate Iesu Christi.
Hoc Anno venit Ignatius Amicitia cum Ignatio. ut esset in eodem collegio Sanctae Barberae, et in eodem cubiculo nobiscum volens ingredi cursum artium in Sancto Remigio sequenti anno[4] eram[5] autem supradicto tempore[6] id oneris suscepturus. Benedicta sit in aeternum divina providentia quae sic Fuit ordinatum ut doceret Ignatium sanctum virum. ordinavit in meum bonum[7], cum igitur[8] fuisset[9] ordinatum, ut ego docerem praedictum sanctum virum consecutus sum eius exteriorem consuetudinem[10], deinde vero interiorem, qui cum simul viveremus in eodem cubiculo Ignatius praeceptor ascendedi in cognitionem divinae voluntatis, et propriam. in[11] eadem mensa[12], essetque[13] mihi in spiritualibus praeceptor dans modum ascendendi in cognitionem divinae voluntatis, et
_______________
- ↑ recognoscendum] add. varia MF
- ↑ tribus] 3bus MF
- ↑ se] scilicet MF
- ↑ anno] om. MF
- ↑ eram] erat MF
- ↑ supradicto tempore] supradictus magister MF
- ↑ bonum] add. et salutem MF
- ↑ igitur] enim et add. ab illo MF
- ↑ fuisset] add. sic MF
- ↑ consuetudinem] conversationem MF
- ↑ in] om. MF
- ↑ mensa] add. eadem bursa MF
- ↑ essetque] add. ipse MF