f. 1r
Memoriale quoddam bonorum desideriorum, et quarundam bonarum cogitationum Reverendi Patris Petri Fabri[a] Sacerdotis. Societatis Iesv.[1]
Benedic Anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius qui
redemit[2]
de interitu vitam tuam
qui[3]
coronat[4]
in misericordia, et miserationibus qui replet in bonis desiderium tuum postquam propitiatus est, et quotidie
propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, et sanat omnes
infirmitates[5]
tuas dans spem bonam
qui[6]
renovabitur ut aquilae iuventus
tua[I]
confitere semper anima mea, et noli oblivisci unquam[7] multa beneficia, quae Dominus noster Iesvs Christus[8] fecit tibi, et singulis facit momentis intercessione Benedictae Matris suae dominae nostrae omniumque Sanctorum[9] coeli omnium etiam qui pro te orant in Ecclesia catho=
_______________
- ↑ propitiatur ... tua] Ps 102,3-5
_______________
- ↑ addidit altera manus
_______________
- ↑ tit.: Sequitur memoriale quoddam quorumdam desyderiorum bonorum et bonarum cogitationum Rdi. Patris Mtri. Petri Fabri MF [p. 489]
- ↑ redemit] redimit MF
- ↑ qui] et MF
- ↑ coronat] add. te MF
- ↑ infirmitates] infirmates MF
- ↑ qui] quod MF
- ↑ obliuisci unquam] unquam oblivisci MF
- ↑ Christus] add. et MF
- ↑ Sanctorum] add. et sanctarum MF