Page:AKC 1666 03 14 564-089.pdf/3

From GATE
Revision as of 18:53, 19 October 2024 by Carolina Vaz de Carvalho (talk | contribs) (A few corrections in transcription, many editions and interpretative version)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


A die 16 Jan. usq ad 21 visus est ferè in eodem loco, scilicet, distans a lucida cornu
Arietis 5 grad. et a Capite Medusæ 28 grad. 40 m. et a capite Andromedæ 27 gr. 70. m.
nulliusq iam caudæ, ac fere invisibilis color cometæ, nebulosus et subcinericeus, ita ut sereno
Stela cælo, velati stellula videret in__sco capitis.
Secundus et Tertius Cometa non est visus in Urbe Lima, sed tantum in Castro Chiloa; existimo
id factum, quia uterq proximus erat crepusculo tum matutino tum vespertino, ubi propter nebulas
horizontales, qui ibidem eodem tempore dominant; non licuit illam videre; Ego contra in urbe nostræ
eum observavi eo modo qui sequit.
Primus Cometa vespertinus visus ā me fuit 8 die Maij 1665 in pectore Cæti hora 10 post meridiem
et aliquanto australior eæ stella quæ est 8.us apud Clavium et dicit borea du arū præcedentium
Longitudo caudæ fere 20 grad.
Die 9 Maij eadem hora visus est in meridiano iuxta illam quæ est 19 apud Clavium, et dicit sequi eum
quæ est in extremitate fluvij et pectus Cæti contingit.
Die 10 Maij idem in Eridano australior, et notat apud Clavium 21.æ estq media trium.
Die 12 Maij idem in Eridano duobus fere gradibus australior illa quæ est 26..
Hisce diebus præteritis cum esset Cometa altior supra horizontem, visus fuit habere unam tantum modo
caudam; at vero in athmosphæra crassiori prope horizontem, cum invenimus duplici cauda conspicatum
altera fiebat ex oppositione solis, et altera ex oppositione Veneris; sed cauda ista ab oppositione
Veneris longe brevior, 8 fere gradibus et lucis tenuioris.
Die 4 Junij visus est in linea recta inter, inter *nubeculam* maiorem et Sirium, sed una 6.ta parte
propior nubeculæ quam Sirio et cauda iam diminuta.
Die 8 Junij visus est proximus Canopo aliquanto quidem occidentalior, sed borealior illo, et nullius
iam caudæ, et fere insensibilis
Tertius Cometa visus est 18 Maij, anno 1665 hora 6 Matituna prope piscem dorado in linea recta
cum ultima Eridani.
Die 21 Maij eadem hora visus est in eadem linea recta, sed 5 fere gradibus progressus
versus ultimam eridani, cauda ad 20 fere grad. extendebat
Die 25 Maij visus est in eadem linea recta, sed 15 iam gradibus progressus a dorado versus ultimi Eridan_
Die 9 Junij visus est eadem hora, sed nullius iam caudæ, et existebat medius in ultimam Eridani
et caput hydri.

A die 16 Januarii usque ad 21 visus est ferè in eodem loco, scilicet, distans a lucida cornu Arietis 5 grad. et a Capite Medusæ 28 grad. 40 min. et a capite Andromedæ 27 gr. 70. m. nulliusque iam caudæ, ac fere invisibilis color cometæ, nebulosus et subcinericeus, ita ut sereno Stela cælo, velati stellula videretur in__sco capitis.

Secundus et Tertius Cometa non est visus in Urbe Lima, sed tantum in Castro Chiloa; existimo id factum, quia uterque proximus erat crepusculo tum matutino tum vespertino, ubi propter nebulas horizontales, qui ibidem eodem tempore dominantur; non licuit illam videre; Ego contra in urbe nostræ eum observavi eo modo qui sequitur.

Primus Cometa vespertinus visus ā me fuit 8 die Maii 1665 in pectore Ceti hora 10 post meridiem et aliquanto australior eæ stella quæ est 8.us apud Clavium et dicitur borea duarū præcedentium. Longitudo caudæ fere 20 grad.

Die 9 Maii eadem hora visus est in meridiano iuxta illam quæ est 19 apud Clavium, et dicitur sequi eum quæ est in extremitate fluvij et pectus Cæti contingit.

Die 10 Maii idem in Eridano australior, et notatur apud Clavium 21.æ estque media trium.

Die 12 Maij idem in Eridano duobus fere gradibus australior illa quæ est 26um.

Hisce diebus præteritis cum esset Cometa altior supra horizontem, visus fuit habere unam tantum modo caudam; at vero in atmosphæra crassiori prope horizontem, cum invenimus duplici cauda conspicatum altera fiebat ex oppositione solis, et altera ex oppositione Veneris; sed cauda ista ab oppositione Veneris longe brevior, 8 fere gradibus et lucis tenuioris.

Die 4 Junii visus est in linea recta inter Nubeculam maiorem et Sirium, sed una 6.ta parte propior Nubeculæ quam Sirio et cauda iam diminuta.

Die 8 Junii visus est proximus Canopo aliquanto quidem occidentalior, sed borealior illo, et nullius iam caudæ, et fere insensibilis.

Tertius Cometa visus est 18 Maii, anno 1665 hora 6 Matituna prope Piscem Dorado in linea recta cum ultima Eridani.

Die 21 Maii eadem hora visus est in eadem linea recta, sed 5 fere gradibus progressus versus ultimam Eridani, cauda ad 20 fere grad. extendebatur.

Die 25 Maii visus est in eadem linea recta, sed 15 gradibus progressus ac Dorado versus ultimi Eridani

Die 9 Junii visus est eadem hora, sed nullius iam caudæ, et excitabat medius in ultimam Eridani et caput Hydri.