Page:AKC 1671 02 10 565-185.pdf/2

From GATE
Revision as of 13:41, 17 October 2024 by Carolina Vaz de Carvalho (talk | contribs) (changed transcription status category)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

triticu~ præcipue quæsierunt etiam ultra andes; adèo non mortem quæ mihi
maximè timebatur, sed vitam, vitæq. necessaria mihi procurant. Sivè vita
sive mors hic mihi Deo iubente paretur à barbaris, utraq. mihi beatissima ex
optabilis, utraq. enim à Deo ex propter Deum, qui solus in hoc exilio mihi sufficit.
omnis hæc regio usq. ad fretum magallonicum atheistæ omninò sunt. nec
ullum dæmoni cultu~ adhibent, quanquam enim Solem at luna~ olim inter
homines fuisse, hodieq. in cælo vivere hucusq. censuerint, nullu~ tamen ijs adhi-
bent cultu~; uxore fere gaudent unica, eamq. modestissime tractant, ac matrem
appellant; ebrietas illis nulla quia nulla illis materia ebrietatis solaq. carne
pasti aquam adhibent sibi; hæc omnia faciliorem. aperuere evan.
gelicæ prædicationi viam. faxit Deus in messem plurima~ crescat.
Cæterum Pater mi quo ad materi ea quo V.Ra. mihi commendaverat, in
primis facie cæli antarctici non mitto, quia ad 30. fere gradus a polo
isti quâquâ versus nulla mihi 4.æ, aut 5.æ aut minoris magnitudinis
stella conspicitur
quoad maris ductus in chiloe die ☌ vel ☍ incipit decrescere oceanus
hora duodecima; ad occidentalem oram freti magallonici pit
decrescerehora 2.a; ad orientalem oram eius de~ freti decrescere incipit
hora 8.a; at vere in interioribus sinuum ductibus nulla certa lex; nam
hic in chiloe ubi insulæ plurimæ, adeoq. maris ductus sese mutuo impel-
lunt dum in medio mari decrescit, circa oram _tris crescit aqua, eo
e contra, adeo ut duæ naviculæ sibi proximæ, altera alteri sibi invicem
occurrant vehementissimo contra altera cu~ decrescentibus, altera cu~
crescentibus aquis delatâ.
quoad andium altitudinem in hoc chilensi regno mediocrii ac versus
fretu~ magall.cu~ decrescunt, ac vero versus boream crescunt, eorumq.
quos videre potui maximà altitudo in novo Regno Gra natenti

---page break---

triticum præcipue quæsierunt etiam ultra Andes; adèo non mortem quæ mihi maximè timebatur, sed vitam, vitæque necessaria mihi procurant. Sivè vita sive mors hic mihi Deo iubente paretur à barbaris, utraque mihi beatissima exoptabilis, utraque enim à Deo ex propter Deum, qui solus in hoc exilio mihi sufficit. Omnis hæc regio usque ad fretum Magellanicum atheistæ omninò sunt. Nec ullum dæmoni cultum adhibent, quanquam enim Solem at lunam olim inter homines fuisse, hodieque in cælo vivere hucusque censuerint, nullum tamen iis adhibent cultum; uxore fere gaudent unica, eamque modestissime tractant, ac matrem appellant; ebrietas illis nulla quia nulla illis materia ebrietatis solaque carne pasti aquam adhibent sibi; hæc omnia faciliorem aperuere evangelicæ prædicationi viam. Faxit Deus in messem plurimam crescat.

Cæterum Pater mi quo ad ea quo Vestra Reverentia mihi commendaverat, in primis facie cæli antarctici non mitto, quia ad 30 fere gradus a polo isti quanquam versus nulla mihi 4.æ, aut 5.æ aut minoris magnitudinis stella conspicitur.

Quo ad maris ductus in Chiloe die ☌ vel ☍ [1] incipit decrescere oceanus hora duodecima; ad occidentalem oram freti Magellanici incipit decrescere hora 2.a; ad orientalem oram eiusdem freti decrescere incipit hora 8.a; at vere in interioribus sinuum ductibus nulla certa lex; nam in Chiloe ubi insulæ plurimæ, adeoque maris ductus sese mutuo impellunt dum in medio mari decrescit, circa oram _tris crescit aqua, eo e contra, adeo ut duæ naviculæ sibi proximæ, altera alteri sibi <unclear>invicem/unclear> occurrant vehementissimo contra altera cum decrescentibus, altera cum crescentibus aquis delatâ.

Quo ad Andium altitudinem in hoc Chilensi Regno mediocrii ac versus fretum Magellanicum decrescunt, ac vero versus boream crescunt, eorumque quos videre potui maximà altitudo in Novo Regno Granatensi


---page break---

  1. in APUG Ms. Ms. 566, f. 217r-220v, loosely based on this letter, these symbols are translated as "novilunio" and "plenilunio". Cf. Index:AKC_s.d._566-217.pdf