Page:APUG 1053.djvu/113

From GATE
Revision as of 08:34, 11 October 2024 by Nazwin Palines (talk | contribs)
This page has not been proofread

Deum in eo repositurum requieturum, quam maxime deceret, omnem admirationem
superat, quod virginitate deinde in filii Dei
conceptione, caelesti faecunditate iuncta, tantum abest, ut
insitae sibi virgineae puritatis flori quidpiam officeret, ut
potius eam Divino munere altiorem sublimioremque redderet;
Nam ut recte S. Bernardus: [Ecce enim si in ea laudavero
Virginitatem, multae mihi Virgines post eam videntur offerri:
Unum est, in quo nec primam similem visa est, nec habere
sequentem eundam, gaudium matris habens cum Virginitatis honore.]
Mariae privilegium est; nec dabitur alteri, quia non auferetur ab ea, singulare est, sed etiam continuo radicabile
reperitur, ut nemo assequi possit, nec eloqui quidem.
Quod si et illud adiicias, Cuius Mater? quaenam iam lingua
poterit etiam Angelica condignis extollere laudibus Virginem
matrem, matrem autem non cuiuscunque, sed Dei?
Duplex novitas, duplex praerogativa, duplex miraculum;
sed digne prorsus, et quam aptissime conveniens, neque
enim filius alius Virginem, nec Deum decuit partus alter.
Quae porro vel Angelica puritas Virginitati illi audeat
comparari, quae digna fuit Spiritus Sancti Sacrarium fieri,
et habitaculum filii Dei. Quicunque itaque ex Sanctorum
coetu in terra Angelicam puritatem coluere, in admiratione
quidem fuerunt; at qui ad Divinae Matris supereminentem
puritatem pertigerint, neminem quidem,
at solam illam omnibus sine ulla comparatione, superiorem
invenerunt, nemine ad puritatem tam Divinae puritatis
aequalitatem, paritatemque pertingente. Hac
singulariter gaudet Maria, hac triumphat, hac supra
omnes Coelites singulari privilegio eminet. Cum itaque
talis sit puritatis Maria, quis eam imitari unquam poterit?
certum est, quod nemo; cum unica praerogativa Deiparae

Key Words: "quod virginitate deinde in filii Dei," "Mariae privilegium est," " matrem autem non cuiuscunque, sed Dei?" "quae digna fuit Spiritus Sancti Sacrarium fieri," "Angelicam puritatem coluere," "singulari privilegio eminet," "unica praerogativa Deiparae"