adeptus totum se intra se receperit, ubi universis et singulis exclusis,
et oblivione datis, coram Iesu Christo, tacito ore, sola
mens desideria sua Domino Deo suo filiali fiducia pandit,
et per hoc, toto cordis et amoris affectu se in eum intimis
virium suarum medullis quam sincerissime et plenissime
diffundit, immergit, dilatat, inflammat et resolvit. Quicunque
igitur eiusmodi statum aggredi, et ingredi desiderat
et satagit, necesse est, ut veluti clausis oculis, et sensibus, nulli
se penitus implicet, sollicitus sit, aut curet, sed cuncta tanquam
non essent, et ad salutem animae prorsus inutilia
reputans; derelicta fragilitate humana hoc tibi unice
curae sit, ad superna tendere, teque in sanguinosae Christi Domini
ac Dulcissimi Redemptoris tui, humanitatis contemplatione,
tota nimietate mentis tuae requiescere: Quapropter
si incipis te spoliare omnibus sensibilium rerum phantasmatibus,
et imaginibus, corque tuum ad hoc unum intentum
habueris, senserisque fontem Divini beneplaciti in cordis tui
simplicitate unitus Deo per intellectum, et ardentissimae voluntatis
affectum; Scias iam te in Arte Coelesti profecisse; neque hic
tamen sistendum; oportet enim, ut frequenter ad cor tuum redeas,
et in eo persistas, et ab omnibus, quantum fieri potest, te
subducas, oculum mentis tuae semper in puritate, et tranquillitate
custodias, voluntatis affectum a periturarum rerum
cura, et sollicitudinibus absolutum, liberumque, summo
et incommutabili bono, praefervidis amoris tui actibus absorptus
inhaereas, memoriam quoque iugiter sursum habeas elevatam,
et in eodem bono aeterno, et infinito et essentiali firmiter stabilitam,
ita ut tota anima una cum omnibus potentiis viribusque
suis in Deum recollecta unus fiat spiritus cum eo, in
quo summa religiosae vitae perfectio consistit. Haec est enim
unitas spiritus et amoris, qua homo omnibus votis supernae
et aeternae voluntati conformis efficitur, ut sit videlicet per
Page:APUG 1053.djvu/52
From GATE
Revision as of 09:39, 1 August 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread