Page:APUG 1053.djvu/32

From GATE
Revision as of 09:28, 1 August 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread
De admirabili opificio Mariae Virginis, et Matris filii Dei.


Cap.


Theodidactus. Post Christum Dominum, qui omnes admirationes uno stupore complevit, fecit Deus in
terris Mulierem tot; et tam sublimibus, et supra humanas opiniones sese ferentibus gratiarum
ornamentis, et divinis benedictionibus insignem, et coelestibus splendoribus rutilantem,
et supra miraculum elevatam, ut mundus totus pulchritudinis eius magnitudinem in suis
generationibus admirans divinarum virium potentiam in ea perpetuo latis collaudarent non potuerit.
Dic ergo modo mi Cosmiel, ex eagone mihi parumper, harum divinarum in virgine praestantiam et celsitudinem.
Cosmiel. Deus enim ante saecularia tempora contuens oculis suis hominem excelsum manuum suarum
opus, quem inexterminabilem fecerat, in mortis poenam prolapsum, cogitavit tempore constituto
formare Mulierem, quae carnem sua benedictione plenam mutuaret sublimissimo Verbo,
aeterno Dei filio mutuaret, sub cuius tegumento latitaret ipse, qui aeterna vita erat; ut quotquot
sub divinis sacramentis carnem illam deificatam, et benedictam reciperent; ex mortis vinculis
erepti, ad vitam redirent aeternam.
Quod tempore suo, stupente mundo, admirante natura factum est. Nam cum mulier haec vitam
aeternam incarnatam generasset, gentes ad carnem illam sub sacris mysteriis manducandam,
tanquam ad Coelestem panem accedentes, vitam aeternam invenerunt. Unde merito Mulier ista,
quae aeterno verbo, in quo vita erat, miraculo magno, et inaudito, carnis humanae substantiam
subministravit, Mater omnium, aeterna vita viventium nuncupata est, quo quid illi potuit
contingere gloriosius? nobis quid potuit obvenire beatius? in mundo quid potuit fieri mirabilius? quis in ?
Pertinuit autem ad Dei sapentiam, quae omnia suaviter disponit, dare huic mulieri sublimissima
dona, et decorare illam excellentissimis dotium ornamentis, et praeclarissimisque virtutibus, solummodo et super genus
hominum, sed et super coelestium spirituum dignitatem elevare illam, quam ad altissimum et nobilissimum
munus obeundum, quod hominum, et Angelorum aestimationes longe superare consilio inscrutabili
elegerat:
Qua propter inter plurimas electa est, factaque est magni Patris opificium, atque excellentissimum
divinitatis organum pretiosis donata monilibus, et ut esset templum, et sanctuarium, et thalamus
ipsius Dei, sanctorumque Mater, et sponsa Coelestis admirandae pulchritudinis, quae consurgeret
sicut aurora, pulchra esset sicut luna, electa sicut sol, deliciis affluens, innixa supra dilectum
Quae ascenderet per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi
pulveris pigmentarii.
Sicut autem principes armarium conficiunt, ut auri, et argenti vascula in eo recondant, suamque
postmodum gloriam, et divitias cunctis ostendant, ita et ista a Deo eo fine facta est, ut in ea reconderet thesaurum
ingentem coelestium ad maiestatis suae gloriam mortalibus omnibus demonstrandam reconderet.
Magnum revera mulier haec miraculum extitit orbi, ut ipsa maius aliquid, atque sublimius inveniri
non possit, solaque Coelum, et terram magnitudine superet. Non Prophetae, non Apostoli,
non Martyres, non Patriarchae, non Angeli, non Throni, non Dominationes, non Cherubim, non
Seraphim, non aliud denique quippiam inter creatas res visibiles, aut invisibiles, una hac maius, aut
excellentius inveniri potest, tanta Deus eam Coelestium bonorum opulentia locupletem fecit.
Non aequanda mulieribus cunctis; haec est, quae genuit Maiestatem; Plurimum erat a caeteris