profectum non attineat, nolito immorari, sed inde quam celeriter
evola.
Secundo. Provide Dominum in conspectu tuo semper, ne
vana laetitia, aut importuna tristitia commovearis. Mundus
namque, in quo fluctuantes agimur, variis tempestatibus
agitatur, et ideo, qui aegre fert cordis sui navem, mundanis
quassationibus concuti, vel ventorum flatibus in
scopulos impelli, vel validis undarum incursibus penitus
demergi, bonarum cogitationum funibus ad immobilem
petram eam affigat, necesse est: Petra autem Christus est. I. Cor. 10. Nota haec tria.
Funis hic, quem diximus, ut tenacissime retineat, nec facile
rumpi possit, ex triplici resticulo est componendus:
videlicet ex sanctarum Scripturarum assidua lectione: ex
sedulae orationis compunctione: ex bonarum actionum humili
exercitatione. Lectio suggerit materiam, et quasi
semen bonae cogitationis. Oratio rigat, et ad profectum
roborat, cor illuminat ad intelligentiam, affectum novissime
impinquat ad saporem. Bona vero actio (praesertim
quando est condita pinguedine charitatis, odedientiae,
aut alterius virtutis, laetificat conscientiam,
donat fiduciam: et si ad horam intercipit devotionis quietem,
postea tamen pro merito assequitur largiorem
dulcedinis infusionem, et gratiam puritatis. Vanae cogitationes
nullam in mente tua moram faciant: citissime
namque solent maculare animam alicuius criminis
foeda labe, ut luxuriae, vanae gloriae, et odii. Tertio, inter
homines duo haec pro viribus fugito: vanam nempe ostentationem,
nullam quaerens gloriam in gestu, voce, et sermone.
Praeterea vitandus est maxime superfluus pudor
in his, quae agas, aut loquaris coram hominibus: sed
ita liber esto inter illos, ac si solus esses: quod si intus rubore
This page has been proofread