Page:APUG 1053.djvu/105

From GATE
This page has been proofread


per peccatum obstructa, reserata patuerint. Terto, Ecclesia
Dei in Terra fundata, et suis in remedium animarum,
Sacramentis stabilita. Quarto. Antichristi regnum
et in novissimis temporibus eversum; Infernus daemonibus,
omnibusque Crucem Christi repudiantibus, in
aeternam poenarum haereditatem relictus.
Atque haec, mi Theodidacte, si intimo mentis affectu
consideraris, haud dubie quam luculentissime intueberis
ingentem obligationem, qua te infinite obstrictum invenies,
ad ei in tota vita tua, pro quibuscunque tandem tribulationibus,
afflictionibus, doloribus, laboribus, necessitatibus
tibi oblatis, ardenter, constanter, et firmiter pro
eius amore subeundis, serviendum qui pro amore tanta sustinere
non est dedignatus; et hoc pacto habebis tibi amantissimum
Deum in hac vita per gratiam suam, semper praesentem,
et in nostro coelesti Regno una nobiscum in gloria nullo
fine interitura.
Theodidactus. O amantissime mi Cosmiel, quas tibi
unquam gratias referam, qui Divina hac instructione
tantopere mentem meam illuminasti, media ad Christi
passionem imitandam tam efficacia praescripsisti: Iam
enim luculenter cognosco, cur Verbum Dei humanatum
tanta pro nobis sustinere, sibi complacuerit; Iam video
in hac sua passione, uti Electis suis eum constanter imitantibus
aeternae felicitatis summam repositam esse, ita
quoque, nolentibus, et repudantibus, aeternae miseriae, et
calamitatis supplicium, iusto Dei iudicio, paratum. Iam
video, nil amplius restare, nisi ut me ab omni rerum
humanarum cura subtraham, omnibus terrenis, mundanis,
et carnalibus desideriis repudiatis, Soli Deo inhaeream,
ei adhaeream in Sacratissimis Christi vulneribus,
et in sacratissimi pectoris Caverna, Divini amoris nido,