summa fortitudo esse queat, in tanta infirmitate; quaenam
tam excelsa, magna et sublimis altitudo, in tanta humilitate;
quid venerabile in tanto contemptu, et opprobriosa
contradictione, non capio.
Cosmiel. Magna sane, et ineffabilia tibi resolvenda postulas
Theodidacte, quae nisi nos in verbo vitae intueremur, capere
non possemus; unde et nos vel ex ipsa Visionis beatae
fruitione, ad tantum mirabilium operum humano
generi contremimus, et suppliciter adoramus. Dicam tamen,
non uti in se sunt, sed capacitati tuae in hac mortali vita
congrua, usque dum vita iuxta Christi voluntatem transacta,
ea penitus in aeterna patria contempleris. Miraris
fortitudinem Christi adeo absconditam: Obstupescis
in tanta infirmitate fortitudinem; in tanta celsitudine
tantam humilitatem; et in tam venerando, et ineffabili
mysterio, tantum contemptum, tanta opprobria, et vituperia,
quae sustinuit: Theodidacte, mirari desine;
Dico enim, vel hoc ipso absconditum nobis esse, quia in
infirmitate; et ideo celatum, quia in humilitate; ideo
occultum, quia in contemptu. Me explico Annon tibi
fortitudo Christi videtur abscondita? dum vides hominem
in Cruce pendentem, doloribus oppressum; ipsum
eundem tamen infirmitate sua, hoc ipso, virtute sua perficere
potuit, ut mortem aeternam, quae genus humanum
premebat, in cruce suspensus, suspenderet, Homo in ligno
confixus, refigendo deponeret hominem perpetuo morti
affixum; homo morti adiudicatus cum latronibus, homines
salvaret aeternae morti destinatos; homo in patibulo
extensus, omnia traheret ad seipsum. Hominis animam
corpore solutam, innumeras animas a morte, cui destinabantur,
aeterna liberaret, mortem corporis subiret, et ipsam
This page has not been proofread