In quo quantum ad aeternam felicitatem consequendam,
prosit sanctae meditationis, orationis, et contemplationis
studium; quanta bona secum omnibus
Deum timentibus apportet, per salutifera documenta
ex Sanctis Patribus, potissimum ex S. Bonaventura,
aliorumque Asceticae doctrinae Magistrorum
Operibus Collecta, demonstratur.
DIALOGUS
De Paradoxis Passionis Christi.
Theodidactus. Angele mi, omni honore, et reverentia
venerande, qui semper divinae providentiae dispositione
mihi assistis, omnium vitae, omniumque operationum
mearum intime cognitor, qui in conspectu Dei semper in
ineffabili Divinitatis speculo omnia vides; te humillima
mentis submissione suppliciter exoro, ut me in nonnullis
Dominicae passionis, et crucifixi mei amoris mysteriis
considerandis, illuminare non dedigneris; tot enim
et tanta in ea mysteriorum paradoxa reperio, ut eorum
fundum, quem humanae mentis meae caliginosus intellectus
penetrare minime quit, . tu sapientissime
vitae meae Dux, et instructor animae meae fidelissime
ad ea, si non funditus, saltem aliquousque peripiendo,
lumine gloriae, quo bearis, me imbuere ne dedigneris;
Sunt enim haec, quae animum meum torquent, themata,
mira, et stupenda, quae uti videntur quasi contradicere
sibi, ita, nisi sola fide attingi non possunt; Dic ergo,
ubi, quaeo, est virtus et Supraimmensa celsitudo Dei
Servatoris nostri? Video quidem in vulneribus Crucifixi,
amoris eius esse fortitudinem absconditam: Quae autem