Page:APUG 1053.djvu/81

From GATE
Revision as of 08:23, 13 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "esse poterit, quam si cum frigide, et languide te geras in Religionis<lb/> observantia, sanctum te fore praesumas, si ad Episcopatus<lb/> dignitatem esses promotus? Hi etiam s...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


esse poterit, quam si cum frigide, et languide te geras in Religionis
observantia, sanctum te fore praesumas, si ad Episcopatus
dignitatem esses promotus? Hi etiam si aliquando
ab alio admoniti, vel alia forte de causa ad se reversi cogitant
se ad meliora extendere, non tamen plene disponunt,
qualiter id efficiant, nec in eo divitius perseverant, consuetudine,
dissolutione, tempore, eos ad solita revocantibus.
Decimo; Diligenter oportet imprimis fraenare,
ac omnino domare motus internos, et externos, ne per
licentiam ultra disciplinae terminos insolescant: sicut
enim avis, vel bestia carceris repagulo domitatur, et
eadem licentia nimia fit indomita, ita exteriores sensus,
et interiores affectiones, nisi districta custodia
coerceantur, ex libertatis licentia ita insolescunt, ut
postea multo difficilius, quam in principio redigantur
sub rationis magisterio. Inde est, ut qui bene vivere
coeperint, si in corruptos vitae mores iterum relabantur,
difficilius corrigantur, quam nunquam adhuc conversi.
Undecimo. Ne nimis affectes ab alio diligi, dissipas enim
cordis tui fortitudinem, nam in promptu est, ut a quo
diligi velis, eidem appetas placere, ibique necessario se
immiscet adulatio, et simulatio, perniciosissima pestis,F ne forte displicere incipias, et minus amari.
Turbaris etiam, cum suspicaris alterius erga te benevolentiam
remissiorem fieri. Pauci praeterea sunt tibi in
sensu, affectionibus, et moribus ita consimiles, ut non
sit aliquando dissensionis materia inter eos, quae est dilectionis
fraternae inimica. Committe ergo te Deo, et
eli placere, et ab eo stude diligi, aliorum erga te benevolentiam
permitte illorum arbitrio, et Divinae voluntati:
Dilectio quippe hominum fallax est, et instabilis, facile
laeditur, ad modicum utilis, saepe nimis noxia. Deodecimo