Page:APUG 1053.djvu/76

From GATE
Revision as of 16:26, 12 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "perfunderis, foris tamen prudenter reprime. Nam evidentissimum<lb/> superbiae signum est, confundi, aut erubescere de vilitate<lb/> vestis, ut de deformitate oris, de vocis ru...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


perfunderis, foris tamen prudenter reprime. Nam evidentissimum
superbiae signum est, confundi, aut erubescere de vilitate
vestis, ut de deformitate oris, de vocis ruditate: item
erubescere de nativis defectibus, aut de humilibus obsequiis,
grave superbiae crimen in Religioso habendum est. Is tamen
pudor honestissimus habebitur, si erubescas de vitio, vel scandalo,
quibus Deus ipse offenditur, vel proximus
scandalizatur. Quarto; Ostendam autem, ne forte
te fugiant, de quibus confundi debeas intra temetipsum,
et coram Deo.
Erubesce interius de omissione bonorum, quae negligentia
tua praetermittis: Erubesce, quod tempus labatur,
profectus vero virtutum in te non crescat: Erubesce de
hypocrisi, quod haberi cupias foris honestior, quam intus
existas. Quod vitia tua occultes non sollicitus de
fratris nocumento, sed metuens displicere, aut vilipendi.
Quod honestis actionibus tuis, hominibus velis placere,
ut ex his, quae foris conspexerint, multo maiora
te intus habere coniiciant (quod aliquando, etiam in
Confessione) peccata, quae graviora videri times, ita
ordinas, verba praetermittens, subiungens, aut componens,
ut minus appareant verecunda, vel forte, si satis
nude profers, in eo gloriaris, et ea de causa cupis ab
ipso confessore sanctus haberi. Quod desidiose pugnas
cum tentationibus, maxime carnalibus, et aliquando
solo confusionis pudore eas expellis: quod desidiosum
te praebeas in his, quae Dei sunt: quod plura extorqueat
a te pudor humanus, quam Deo debita reverentia: quod
ingratus lentusque ad beneficia, et interna Dei adiutoria,
et ad bonum incitamenta, existas: quod negligens