Page:APUG 1053.djvu/74

From GATE
Revision as of 15:05, 12 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Dei per affectum devotionis internae; Nulla enim bona societas<lb/> videri debet, per quam studia haec animi destruuntur.<lb/> Nam cum pro iustitia, sicut pro fide pati teneam...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Dei per affectum devotionis internae; Nulla enim bona societas
videri debet, per quam studia haec animi destruuntur.
Nam cum pro iustitia, sicut pro fide pati teneamur, non
solum irrisiones, et opprobria, sed etiam afflictiones, et persecutiones
quaslibet, et mortem denique ipsam, si opus sit,
exemplo sanctorum, qui ante nos pro Christi nomine passi
sunt, et patientur in diebus novissimis, potius, quam
fidem deserere, vel vitae integritatem peccando contaminare.
Discamus in minimis verborum, et contumeliarum
afflictionibus ita pugnare, ut si graviora nobis immineant
pro Christi glora, certamina, omnia patientissime
superare valeas. Nam qui a levi flatu huc, et illuc
impellitur, quomodo stare potuerit virtutis actu valide
exerceamus, ad ipsius fastigium aspirantes; name qui
maioris profectus studium in se non diligunt, vix possunt
in coeteris secum commorantibus illud aequanimiter
sustinere. Unde sicut illi non relinquunt consuetudines
noxias, et pessimas nostri causa, sic etiam non oportet
nos honesta virtutis studia abiicere propter illos: Si
enim volunt ad vitam ingredi, expedit eos nostra, non
sua via incedere.

Alia eiusdem Documenta, ex Opusculo, quod


dicitur, Forma Novitiorum


Primo. Summopere fugias vagationes, scurrilia, et
otiosa verba caveto, in iis enim tempus frustra expenditur,
et si cor (ut plerumque fieri solet) in eis defigitur
pondere Dominici timoris dissolvitur, et exhauritur
affectus internae devotionis, et strepitus denique
quidam interius suscitatur, quo puritas mentis quasi
teterrimo quodam pulvere indies incipit obscurari. Ideo
in quocunque occurrente negotio, quod ad tuum vel alterius