Page:APUG 1053.djvu/59

From GATE
Revision as of 15:26, 12 June 2024 by Sarah Neus (talk | contribs)
This page has not been proofread


confisus, iter, te Duce, perfectionis ingrediar, et quantum fieri
potest, me accingam, ut si non ultimate, saltem aliquo usque
perveniam; Sed iam explices mihi; si non per alia media
faciliora terminum unionis assequi liceat.
Cosmiel. Cum iam pro hac vice, mi Theodidacte, satis instructus
sis, tibi sequentia decem Documenta relinquo,
queis rite servatis, utique ad unionem Divinam admitteris.

DOCUMENTA DECEM
Quibus homo ad Divini Amoris Unionem pertingat,
a Cosmiele praescripta Theodidacto.

Praehabitis his spiritualis vitae fundamentis, ad expulsionem
vitiorum, ac perturbationum mortificationem,
operae praetium erit, in sequentibus ea colligere ex doctrina
sanctorum, quae pertinere videbuntur ad inflammandam
animam, ac ostendendum, quo pacto progrediendum sit
ad veram contemplationem, et unitivum amorem assequendum.
Hinc igitur initium faciemus.
Documentum I. Itaque Soli Deo anima nostra intime adhaereat;
hoc Eniti maxime debemus omnes, ut obtenta vitae
perfectione, ei in hoc exilio intime uniamur, qua unione
consecuta Deus animam ipsam sua iucundissima praesentia
sic satiat, inebriat, gaudio implet, ut nil ultra meditari,
aut desiderare valeat. Verum anima iam non emendicat
adulterina oblectamenta, insipidum namque et
amarum reputat, quicquid Deus non est; spiritus itaque
noster, quamdiu charitatis brachiis Deum non amplectitur,
famelicus omnino incedit, et sitibundus permanet,
quamdiu pelago illi inaestimabilium voluptatum immersus
non fuerit.