Page:APUG 1053.djvu/36

From GATE
Revision as of 22:34, 9 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


mundum redimendum: Ut Reges intelligant, et erudiantur Principes terrae, Deum in terris
humilem factum, et pauperem, ut pauperes Reges faciat, et humiles ad sydera tollas, constituatque
eos Dominos, et Iudices universorum. Coeterum mundi Principes, si iugum suum detrectaverint,
virga ferrea corrigat, et confingat sicut vas figuli confingat eos.
Cumque peregre proficiscentes ad Bethlehem pervenissent, prospicit Ioseph in oppidulum multiplicem
virorum, mulierumque turbam adventasse, et per vias, et plateas; et porticus confuso ordine
discumbere gentes; et hospitia omnia repleta hospitibus, et plena tumultibus, nec super esse locum
uti quiescat, et videns sub parvae Urbis moenibus aestare species sub rupe magna, et sub pondentibus
saxis, cuius latera exaesae causas circumcingebant, ubi coloni post labores; aliquando secedebant cum
amnintis, et gregibus, tunc ductus a spiritu ad petrae illius foramen se recipit cum Maria, sponsa Joseph, ubi
super Aramen Mariam comitem collocat sedebat Regia puella super faenum, sed animo erexerat
se usque supra ad Coelum: audiebat circum suas balantes, et boves mugientes, sed spiritu intuebatur
supra Coelos, Angelos laudes Dei canentes.
Dumque puris animi alienationibus, sanctisque cogitationibus, et praesentia sua speluncam illam
sanctificat: Nox interim in suo cursu medium iter habebat, et tacito motu currebant sydera, silebant
sylvae, silebant volueres ferae et pisces, placidusque somnus aegra mortalium pectora possidebat,
et Ioseph longo itinere fractus in gelido antro languidum caput declinaverat. Maria vero Spiritu
Domini afflata, et virtute Altissimi circumdata, divinam lucem antrum illuminantem conspicit,
Coelestesque cantus ineffabili dulcedine plenos auribus hauriens supra morem amore ardens, et spiritu
fervens, mente rapitur ad Coelum, patitur divina, inebriatur ab ubertate spiritus, sentitque pudica
sponsa adesse tempus, quo sponsus Coelestis procedat de thalamo suo, tollensque virgineos oculos in
Coelum exultat gaudio, fruiturque Deo, animumque suum divinis consolationibus explet, nihilque
suo cum corde caducum, nil mortale cogitans.
Interim iubente Deo, Coelestes Angelorum Hierarchiae, Cherubim, et Seraphim, Throni, et Dominationes,
Potestates, Virtutes, omnes denique Angelici spiritus, habitatoresque Coelestes relinquunt Coelestia
et in beatam crystam convolant, quae illa hora (mirabile dictu) sicut Coelum, lucida facta est.
Tunc Regina Angelorum charitatem cordis sui, qua aestuabat diffundens, et amore tacta in
visceribus suis optavit sempiternum Patrem elargiri mundo sempiternum filium in utero suo latentem
sub carne, ut veniens in mundum, venirent omnia bona pariter cum illo, et Coelesti thesauro
hominum paupertatem locupletaret. Quando spectante Coelo, stupente natura Maria Virgo
peperit filium suum unigenitum opus admirabile, insuetum, ingens, sicut Rosa profert odorem,
sicut bella parit radium splendoris, sicut planta producit florem; sic alma Dei Virgo Sanctum
genuit genitorem, deditque perdito mundo Salvatorem. Ille premissus tot legalibus ceremoniis,
tot Prophetarum oraculis promissus sponsus Ecclesiae, de thalamo suo egreditur. In
via via ipsa nascitur, veritas, et vita.
Exiit sol, expectatio gentium, de tabernaculo suo; exiit, et exeundo Virginitatem Matris non minuit,
sed sacravit, non sustulit, set fecundavit. Sicut enim claritas solis vitrum absque laetione
penetrat, et sicut specularia purum adunt solem, et lux ipsa pertransit, tenebras laxat, et
discutit umbras: ipsae tamen manet esa, non pervia vento, non pluviae, sed pervia soli:
et est radius oculorum tranquillo, earo liquori sine scissione, et divisione immergitur, ut