Page:APUG 1053.djvu/5

From GATE
Revision as of 16:45, 5 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

et quia dilexit hominem, ut ab hominibus diligeretur,
ideo Spiritum Sanctum ut iis daret, quo diligerent prius dare necesse fuit. Theodidactus.
Ex hoc sequeretur, amorem earum animarum,
quae iam beatifica visione fruuntur, eundem prorsus esse
cum amore, quo Deus diligit filium, quae quidem dilectio
non minor est illa, quam diligens et dilectus,
quia Spiritus Sanctus est amor Patris et Filii nec minus
amatur ab amante et amato ipse amor, quam amans
ab amato, vel amatus ab amante; Si ergo amor
sit idem in iustis, cum amore, quo Pater diligit filium,
ergo sequeretur, amorem divinum in iustis consubstantialem
esse, quod impossibile est. Cosmiel. Recte asseris, neque
mea verba tali ratione, sed cum differentia intelligenda
esse velim; Amor enim Dei ad intra, quo diligit filium
est essentialis et consubstantialis, aeternus et immensus;
in quantum vero terminatur ad extra, iterum
dupliciter considerari potest, vel ex parte animae amantis,
quae cum intellectu et voluntate finita constet,
ita amat quantum potest, et quantum amoris divini
capax est; ex parte vero obiecti, qui Deus est, infinitudinem
quandam indicat, in quantum intellectus et
voluntas ita infinita illa amoris abysso absorbentur,
ut unum cum Deo per amorem spiritus efficiantur, atque
hoc modo obiective infinitums et immensums esse, nihil
prohibet, asseverare; in praesente vero vita amor in fideli anima nascitur per praevias quasdam dispositiones
virtutisque frequens exercitium, quibus anima
iam instructa, effective a Spiritu Sancto agitatur in
divinos amoris raptus, quae animae atque ideo substantialis
esse non potest, cum non essentialiter ab anima,
sed per modum dispositionis in subiecto capaci, virtute
et operatione Spiritus Sancti procedat; atque sic
hoc loco intelligi debet id supra allatum ab Apostolo testimonium:
Charitas diffusa est in cordibus nostris per inhabitantem