Page:APUG 1053.djvu/4

From GATE
This page has been proofread

omnia, videlicet creaturam rationalem, scilicet hominem,
hominem vero ultimate propter se; consistit enim
in hoc unico glorificatio Dei, et animarum perfectio.
Theodidactus. Non capio, quomodo Deus per amorem finitum
et creatum vilis creaturae glorificari possit,
cum finiti ad infinitum nulla sit proportio, neque amor
noster condignus esse possit amori divino, aliudque
non sit, quam guttula quaedam amoris in infinitum
incomprehensae charitatis Oceanum instillata
et quomodo Deus illa affici poterit? Cosmiel. Scias
Theodidacte, quod quicquid creaturam facit sub nomine
creaturae, id ipsum magnis sit imperfectionibus obnoxium:
neque putes velim, animam, dum Deum amat
propriis id viribus veluti per habitum quendam acquisitum
facere; sed Deus amatur ab anima per Deum,
id est, Spiritum Sanctum, ipso Christo testante, dum
ad patrem loquitur: Pater notum eis feci nomen tuum,
ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit; est autem
dilectio, qua pater diligit filium aeterna et immensa,
scilicet per Spiritum Sanctum, qui est nexus
utriusque, eademque dilectio, qua Pater diligit Filium,
est et in omnibus iustis, per eandem enim anima glorificata
diligit Deum, et diligitur a Deo; alioquin
anima, quae non quiescit nisi in Deo, ad quem facta
est, nunquam vere et perfecte quiesceret, nisi Creatori
in amoris excessu vicem rependeret, Praeterea
cum Deus ammatanimam amat, aeternitas, immensenseitas
amat, cuius magnitudinis non est finis, cuius
sapientiae non est numerus, necesse est, ut anima
ad perfectam quietis et tranquillitatis beatitudinem
obtinendam, Deum immense et aeternum reamet; hoc
autem fieri non potest, nisi per Spiritum Santum, qui
infusus est illi, iuxta illud Apostoli: Charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus
est nobis; est enim charitas Dei et Deus et donum;