aurum sapientiae, in terris videndus erat, et cum hominibus conversaturus.
Ecce dies veniebant, quibus Deus, ut promiserat, suscitaturus erat Davidi Regi verbum bonum, quod locutus
fuerat ad domum Israel, et domum Judae, germen iustitiae, et oriturus erat miserator, et iustus, qui facturus
erat iustitian, et iudiciam in terra, unda Juda erat saluandus, et habitaturus confidenter, et hoc
erat futurum nomen, quod volarent eum. Dominus, Justus noster, Deus absconditus, Deus Israel
Salvator. Ecce Deus noster manifeste erat venturus, et visura erat omnis caro salutare Dei, et
notus futurus in erat in conspectu omnium gentium, venturus de loco sancto suo.
Iam igitur per novem mensium spatia is, qui nusquam non est, et mundi machinam pugillo sustinet,
is mi Coelum, et astra deserviunt, cui omnes creaturae obediunt, et omnia vivunt, latebat infans
sub Virginis gremio, et qui in omnibus creaturis absconditus erat divinitate latebat in Vacoribus
feminae etiam humanitate carne vestitus. Theodidactus. elipuse quaeso modo, de praepara fide B.V. ad partum.
Cosmiel. Quando MAria Virgo, consilii divini nonsignara, intus monente Deo parabat se ad ver
capessendum, ut Deum, mirabile dictu, in para Cripta, in foramine petrae munda pareret.
Eo tempore cum Augustus universum orbens Imperis suo subiugatum in pace possideret, iussit
per edictum ut describeretur universus orbis. Cum enim orbis bellis civilibus, et cruentis iam
diu afflictatus fecisset, verumque dominis remansissent incerta, et confusae, placuit Romanum orbem
agris dividere, describere census, ut possessio sua nulli haberetur incerta, et ut descriptis hominibus,
et opibus, ita opum portio in aerarium inferretur; insuper tributa ordinaria instituit,
alia in agros, alia in caput, ut capitum, fortunarumque summam, quae in imperis esset, cognosceret,
ac Roma, et Romani Cives ostenderentur rerum domini. Qua in re non sine Dei providentia
factum est, ut is qui innotos homines fecit, factus homo inveniretur inser homines adscriptus.
Ut palam fieret, quod Dominus noster Jesus Christus ad Urbem Romam volutate sua in reginam
Urbium elevatam, et sublimem apicem evectam, cum natus statim esset, voluit pertinere, et fieri.
Civis Romanus, census professione Romani, ut iure suo in dominatricem Urbem sedem suam
in aeternum duraturam collocaret, et Regnum David patris sui ex perfida stierasabima
sublatum, poneret in Urbe ista tanta firmitate, ut portae inferi contra illud non praevalerent,
tanta diuturnitate, ut nullum finem esset habiturum. Quod et factum est, et hodie
durat. Promulgato educto ibant omnes, ut profiteretur, singuli in suam Civitatem pascendi Aradis.
Omnes; quotquot maxima tellus sustinet, et mare complectitur, mittunt nomina sua.
Censentur Parthi, Medi, et Elamitae, et habitantes Mesopotamiam, et quos alluit Euphratos,
et Araxes, incolae Cappadociae, Lydiae, Armeniae, Bithiniae, et qui habitant Pontum, et Asiam,
Phrygiam, et Pamphiliam, et Aegyptum, et partes Libiae, et Aphricae, Cretes, Arabes, et Thraces.
Bat census Illyria, et Bosnia, Macedonia, et quicumque trans Alpes incolunt, Galli, Germani,
Gelgae, Saxones, et remotissimi Britanni, Poloni, Ungari: Siria quoque, Samaria
Judaea, et finitimae provinciae omnes.
Joseph quoque a Galilaea de Civitate Nazareth pergit et ipse in Civitatem David, ut
profiteatur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante, et poxtante sesum eum, qui portat omnia:
pergunt per aratos Palestinae calles, et per montana Judeae. pergunt, non tam ad nomen
describendum in tabulis ad obsequium Imperatoris, quem ad trahendos homines, ut dent nomina
scribenda in Coelis, in honorem Redemptoris; non tam ad censum soluendum; quam ad
Page:APUG 1053.djvu/35
From GATE
Revision as of 13:13, 4 June 2024 by Michael Canady (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "aurum sapientiae, in terris videndus erat, et cum hominibus conversaturus.<lb/> Ecce dies veniebant, quibus Deus, ut promiserat, <unclear>suscitaturus</unclear> erat Davidi Re...")
This page has not been proofread