Page:APUG 1053.djvu/26

From GATE
Revision as of 12:48, 30 May 2024 by Jane Hahn (talk | contribs)
This page has not been proofread


attrectabilis, incusare possent; ecce sub visibili hominis
figura in terris apparere dignatus est, humilis
oppidi civis fieri, cum hominibus conversari; omnia
denique, quae hominis propria sunt, excepto peccato peragere,
ore sacrosancto traditam nobis. Coelestem doctrinam
exponere, viam ad aeternae gloriae felicitatem suo
exemplo monstrare, sibi complacuit, ut hoc saltem artificio
prorsus divino homines devios; et Dei notitia
destitutos ad debitum sibi cultum reduceret. Theodidactus.
O pietatem! O bonitatem! O misericordiam Dei ineffabilem!
nascitur Deus in stabulo, animalium fovetur halitu,
pendet ab ubere matris, ponitur in praesepio,
pannis involvitur, laxatisque fasciolis divinis bracchiolis
applaudit Matri; stat attonita Regina coelorum
ad tantam maiestatis divinae dignationem.
Sed o mi Cosmiel adhuc unum a te mihi solvi contendo.
Si Adam non pecasset, an Deus in carne passibili
fuisset venturus? Cosmiel. In statu innocentiae
Deus venturus in carne humana sub forma habituque
corporis eidem statui. congrue apparuisset, qui
uti expers peccati, ita quoque frustra. naturam
suscepisset passionibus obnoxiam, utpote fini minime convenientem; post lapsum vero, quoniam stipendium
peccati mors erat, verbum Patris naturam assumere passibilem
et mortalem Sapientiae Dei prorsus erat conforme et consentaneum,
ut sic moriendo mortem destrueret, ac resurgendo
vitam repararet. Theodidactus. Vere tantam mihi profundae contemplationis
materiam suggeris, ut prorsus in tanta divinae
bonitatis abysso absorbear. Video sane et quidem sole meridiano
clarius video, Dei ineffabilem condescendentiam: video quomodo
Christus non solum omnium hominum sit nobilissimus
purissimusque, sed et insuper video eum potentiae prorsus
infinitae, Deum et Dominum omnium, cuius sola voluntate uti
condita sunt omnia, ita in nihilum ab eo redigi possunt, in
se superessentialem et superintellectualem; intueor tamen quod