Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/168

From GATE
Revision as of 11:52, 22 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "<center>''CONCLUSIO OPERIS''</center> <br> Habes hic Lector venevole Obelisci Aegyptiaci in Isaei ruderibus, iuxta vetus Minervae delubrum, anno praeterlapso inventi expositio...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


CONCLUSIO OPERIS


Habes hic Lector venevole Obelisci Aegyptiaci in Isaei ruderibus, iuxta vetus Minervae delubrum, anno praeterlapso inventi expositionem, quam ea qua licuit, diligentia tibi exhibeo; quod quidem, intantis temporis angustiis praestare non licuisset; Si Oedius Aegyptiacus obstetricantes mihi in partu tam difficili manus non adhibuisset. Quemadmodum enim iam à 30. annis in evoluendorum Aegypti mysteriorum exercitio distentus, non exiguam, tum ex combinatione rerum, praexin; tum arcanorum hieroglyphicorum notitiam, ex veterum Authorum Graecorum, Latinorum, Arabum, caetorumque orientalium lectione, Deo aspirante consecutus sum; ita quoque minimè difficile fuit, vel ad primum huius Obelisci intuitum latentium mysteriorum sensus penetrare. Quicquid sit, feci, quod suprema in terra potesta mihi imposuit. Quod si quidpiam in eo laude dignum occurrerit, id divini Numinis gratiae et favori, Patri, inquam, luminum Lector adscribat velim. Sin; ingenii mei imbecillitatem excuset velim, censeatque in rebus huiusmodi arduis, et ab aliis non tactis aliquid vel tentare tantum volvisse, sat esse.

Sit Lau Christo Deo et Virgini Matri