Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/136

From GATE
Revision as of 10:37, 21 June 2023 by Kathryn Sofia Bowers (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Hymnis, Canticis, Sacrificiis, et praevia anima corporisque ab omni terrenae contagionis foeculentia soluti, dispositione et expiatione efficiebant; quo quidem nihil aliud nis...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Hymnis, Canticis, Sacrificiis, et praevia anima corporisque ab omni terrenae contagionis foeculentia soluti, dispositione et expiatione efficiebant; quo quidem nihil aliud nisi Theomorphosin, id est, in Deum transformationem intendebant, quam ubi adepti fuerant, iam Deorum confortio digni, nullam adeò magnam potentiam esse arbitrabantur, cui non imperare, camque sui iuris facere possent. Minis tamen utebantur in genus quoddam Daemonum inferioris ordinis, quod imperiosis minacibusque verbis ad id, quod volebant, cogebant: ita Iamblichus. Verba eius sunt: Narrat Porphyrius, Sacerdotes consuevisse, violentis quibusdam minis adversum superos uti. Minae hae ferè erant: Nisi vos ita feceritis; vel contrà, si feceritis aliquid, Coelos confringam, vel occulia Isidis patefaciam, vel arcanum in abysso reconditum divulgabo, aut sistam Barin, id navim quandam apud Aegyptios sacram, aut membra Osiridis Typhoni dispergam, caeteraque similia.