Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/122

From GATE
Revision as of 12:37, 19 June 2023 by Kathryn Sofia Bowers (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "sidereo, tertio elementari; quae omnia per coronidem ab quae Mundum refert empyreum. seu Archetypum luce vitaque infinita refertum; queis extra se evoluta mens Angelicum Mundu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


sidereo, tertio elementari; quae omnia per coronidem ab quae Mundum refert empyreum. seu Archetypum luce vitaque infinita refertum; queis extra se evoluta mens Angelicum Mundum, siderium et elementarem imbuit; quae per globos alatos in medio coronidum c d. e f. l m. apte significantur. Deindè mens iam iterum extra se evoluta in operibus suis se sensibilem quoque exhibuit; atque haec est imago medio throni imposita; quàm Mystae paternae mentis Fundum, vel etiam Iyngem pantamorpham, plato quoque ex corum mente iam verbum, modo animam Mundi, alii colcodeam vocant; quam Hieromantae congrua symbolorum congerle in medio throni tanquam in centro universae Naturae, quam moderatur, posuerunt. Sedet primò, ut innuatur potestas et dominium in omnia: sedes cane fedente