Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/92

From GATE
This page has not been proofread


busque submersa fructifera redderetur et hominum habitationi apta, docuisse; Undè sorsan à X quod Copticè nihil alind, quàm bonum agrum significare reperio, nomen huic literae X fuerit impositum. Certè Delta ab Ibi sumptum, Pausanias aptud Pierium lib.17. docet his verbis: Est et alia ratio, cur Aegyptum hieroglyphericè significarint Ibes, nempè quod Regio Delton à *delta*. Gracae linguae figura nuncupata, eam cum Ibibis similitudinem habeat, quod alites hae literam *delta* eo incessu pedum intistitio ad aequales trianguli lineas deducto, singare videntur, idemque rostrum patefactum signat. Et libro 47. de septem literis: Mercurium, inquit, qui primus literas Aegyptiis communicavit, Ibim primam literam esse voluisse; refert siquidem ex incenssu triangularem effigiem, cruribus ita dispositus, ut suo loco dictum est, et quae prima apud nos et Graecos litera est, ad Isoscelis trianguli speciem accomodatur.
Sequitur *female* character, Crucis ansatæ, nullibi non obuins, tum in Obeliscis, tum in manibus stratuarum Osridis et Isidis, potentissimum, efficacissimumque amulerum, scu periapton, quod cum in præcedentibus iam sæpè exposuerimus, hie ei immorari noluimus; qui plura defiderabit, is uideat Obeslisc. Pamphil. à folio 264. usque ad fol. 379. Quid verò pyramis sibi velit, litera B signata, expono.
Pyramidis symbolo animam humanam igneæ naturæ esse, insinuare (utopè quæ corpori non secus ac basi, seu ignis somento adhæreat, voluisse uidentur) dum magnifica Regum atque Heroum sepulchra sub igentibus pyramidibus construxerunt, ut testarentur, copore soluto et corrupto, animam superesse, quæ, cum summo Opisci uisum esset, hoc est, circulo illo Hermetico 365000. annorum circuitu, aliud corpus subintrans electura sibi esset, ea serè ratione, quà Pyramis, ut Geometris notum est, vertice immoto manente, circumducta basi, circumlum, describit, et toto corpore conum, ut circulus annorum illud curriculum significet, conus verò corpus, quod curriculo illo confictur. Nam Aegyptiorum fuit illa opinio, de rebus ad eundem statum 365000. annorum spacio restituendis, et ab illis se accepisse testatur Plato, cúm in Timæo ait: Sic factam suisse à Deo animam, unam accepisse illum ex Uniuerso portionem, quæ procul dubiò unita puncto illi, quod in pyramidis vertice est significatur. Secundam autem primæ partis duplam; Tertiam Secundæ sesquialteram et prima