Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/90

From GATE
Revision as of 11:37, 12 June 2023 by Paige Maya Jenkins (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Cabala docuimus. Et ideò teste Porphyrio, cœrulea ueste indutum, eum pingebant, ut cælestem illum esse significarant, et in Cœlo habitare, nullius coloris, vel accidentis...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Cabala docuimus. Et ideò teste Porphyrio, cœrulea ueste indutum, eum pingebant, ut cælestem illum esse significarant, et in Cœlo habitare, nullius coloris, vel accidentis participem, nullo terrenæ mixtionis inuolucro uestitum, etiamsi nobis fortasse eum suscipere uideatur, et modò irasci, modò placari; quemadmodum Cœlum ipsum, cum nullius coloris sit, propter interualli longitduinem tamen, cœruleum uidetur. Sed audiamus verba Porphyrij, sic enim dicit: Aegyptiorum autem Deorum symbola talia sunt: Creatorem Aegyptÿ Emepht (melius Hemphta) appellant, cuius imaginem in forma hominus faciunt, colore cœruleo, Zonam tentem et Sceptrum, cuius in capite pennam ponunt significantes difficilem inuentu esse Creatorem, et nemini conspicuum, uiuisicum etiam et Regem et intelligibili motu circulatum. Hic Deus, inquit, ab ore ouun preducit, á quo nascitur Deus, quem Aegyptÿ Phta, Græci Vulcanum appellant; significatur autem Aegyptÿs osso Mundus. Atque