unam statuam, uti hic sigura apparet, conslata Aegyptij in solemnitatibus comasiarum X, id, est, Aspidem Accipitris capite horrendam producebant, de quo Arius apud Eusebiujm his verbis; Primum idque diunis imum animal est serpens Accipttris formam habens, valdé gratiosum; id si palpebras exigebat, primogenitam omnem suam regionem replebat, cum verò clausos tenebat oculos, tenebræ fundebantur. Sed explicemus mysterium. Osiris cælestis iniqua mortalium vita offensus subindè dormire rebus fidei suæ commissis videtur; undè magna Mundo incommoda & perturbationes nasci, eo verò vigilante, omnia veluti lætitia compleri necesse est; dormiente Osiri, Aspis subdelegatus eius Agathodæmon, vitæ mortisque arbiter, omnia inferiora conuellit, dissipat, et ut Horus lib.2.cap.2. ait, solo flatu interimens omnia: Osiri verò conuenientibus cæerimonijs culto, omnia Mundo bona proieniut; Undè Aegyptij meritò singulari cultu tam implacabile Numen mulcere folebant: quod si intra sacra oculos tenuisset clausos, summorum id infortuniorum quæ Regnum subire debebat, omen erat; oculis verò patulis et benignis
Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/83
From GATE
Revision as of 12:53, 8 June 2023 by Paige Maya Jenkins (talk | contribs)
This page has not been proofread