Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/83

From GATE
This page has not been proofread


unam statuam, uti hic sigura apparet, conslata Aegyptij in solemnitatibus comasiarum X, id, est, Aspidem Accipitris capite horrendam producebant, de quo Arius apud Eusebiujm his verbis; Primum idque diunis imum animal est serpens Accipttris formam habens, valdé gratiosum; id si palpebras exigebat, primogenitam omnem suam regionem replebat, cum verò clausos tenebat oculos, tenebræ fundebantur. Sed explicemus mysterium. Osiris cælestis iniqua mortalium vita offensus subindè dormire rebus fidei suæ commissis videtur; undè magna Mundo incommoda & perturbationes nasci, eo verò vigilante, omnia veluti lætitia compleri necesse est; dormiente Osiri, Aspis subdelegatus eius Agathodæmon, vitæ mortisque arbiter, omnia inferiora conuellit, dissipat, et ut Horus lib.2.cap.2. ait, solo flatu interimens omnia: Osiri verò conuenientibus cæerimonijs culto, omnia Mundo bona proieniut; Undè Aegyptij meritò singulari cultu tam implacabile Numen mulcere